

Liber Deuteronomii*
Caput 28: Versus 23
Sit coelum.Elementa, quibus fructus nutriuntur, comparat durissimis metallis, quia peccata hominum commutant ordinem rerum, et quae ad solatium condita sunt humano generi, unde:Pugnavit pro eo orbis terrarum contra insensatos.Coelum est aeneum praevaricatoribus legis, cum nullam a sanctis doctoribus merentur clementiam, sed durissimam disciplinam, quoniam ipsi non cor carneum et mollem animum, sed lapideum habent et ferreum. Sicut duro populo lex in lapide dabatur, ut ex munere acceptor figuraretur.